Dienstag, 16. August 2011

Kräuterweihe zu Mariä Himmelfahrt

Die Kräuterweihe zu Mariä Himmelfahrt dürfte ja traditionelle in den meisten Pfarreien erst am nächsten Sonntag stattfinden. Leider wird man dann wieder allerorten nicht die äußere Feier begehen, sondern den grünen Sonntag im Jahreskreis mit einer Kräuterweihe aus kopierten Zetteln zweifelhafter Herkunft kombinieren. Ein lieber Bekannte hat sich die Mühe gemacht, einmal die Kräuterweihe nach dem Paderborner Rituale abzutippen, hier ist sie (leider kann ich die Rubriken hier nicht in rot wiedergeben):

Benedictio herbarum in festo Assumptionis B.M.V., vel Dominica sequenti
(propr. Archidioec. Paderborn.)

In festo Assumptionis B. M. V., si in Dominica occurrerit, alias in Dominica sequenti, absoluta aquae aspersione, Sacerdos stola alba et pluviali albi coloris indutus, ascendit ad Altare, osculatur illud in medio et procedit ad cornu Epistolae, ubi stans, herbas benedicendas juxta se habens, dicit:

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Oratio. Orémus.
Dómine sancte, Pater omnípotens, qui ab inítio fecísti hóminem ad imáginem tuam et condidísti caelum et terram, solem et lunam, stellas et ómnia caeléstia et terréstria, tu domináris potestáti maris, tu habes potestátem abýssi magnae, tu condidísti ómnia eleménta: tu bene + dícere et sancti + ficáre dignéris has creatúras herbárum, sicut benedixísti quinque panes in desérto, et duos pisces, et satiásti quinque mília virórum: omnésque, qui utúntur ex eis, bene + dícere, et sancti + ficáre dignáre, ut eis sit sánitas ánimae et córporis. In nómine Pa + tris, et Fí + lii, et Spíritus + Sancti. Et ómnibus homínibus pecoribúsque, qui ex hoc gustáverint, omnem putrédinem et omne phantásma diáboli amovére et omnem morbum et pestiléntiam ac dolórem expéllere dignéris: Qui in Trinitáte perfécta vivis et regnas Deus, per ómnia sáecula saeculórum.
R. Amen.
Oratio. Orémus.
Supplíciter, sancte Pater, atque subníxis précibus tuam deprecámur cleméntiam, qui mirabíliter cuncta ex níhilo creásti, qui terram divérsa proférre gérmina praecepísti, et vária medicamentórum génera ad sanánda géneris humáni córpora herbis indísti; bene + dícere, et sancti + ficáre has dvérsi géneris herbas tua pietáte dignéris: ut, quicúmque ex eis in hac sollemnitáte venerábilis et sanctae Dei Genetrícis Maríae sumpturi sunt, tam ánimae quam córporis sanitátem percípiant. Et intercedénte eádem beáta María semper Vírgine, sic eárum usu jucundéntur salúbriter, quátenus in tuórum unguentórum odóre paradísi jánuas adíre mereántur, praestánte Dómino Deo nostro Jesu Christo, qui tecum vivit et regnat
Deus, per ómnia sáecula saeculórum.
R. Amen.
Oratio. Orémus.
Deus, qui univérsis genéribus herbárum humánis necessitátibus praestitísti
remédia: hanc herbárum collectiónem tuae miseratiónis bene + dic déxtera: ut, quisquis languóre depréssus ex eis áliquid gustáverit, Ecclésiae tuae sancta repraesentatus, optátae munus salútis te donánte percípiat. Per Dóminum nostrum.
R. Amen.

Tum Sacerdos imponit thus more solito et aspergit herbas aqua benedicta in medio, a dextris et a sinistris et similiter eas thurificat. Quo facto stans in cornu Epistolae cantat:

V. Ora pro nobis, sancta Dei Génetrix.
R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Oratio. Orémus.
Veneránda nobis, Dómine, hujus diéi festívitas opem cónferat sempitérnam, in qua sancta Dei Génetrix mortem súbiit temporálem: nec tamen mortis néxibus déprimi pótuit, quae Fílium tuum Dóminum nostrum de se génuit incarnátum. Per eúmdem Dóminum nostrum...
R. Amen.
Deposito pluviali sumet manipulum et casulam et Missam inchoabit.

Keine Kommentare:

Kommentar veröffentlichen